- MEDUSA
- MEDUSAfil. Phorci ex Ceto marinâ belluâ, quae una cum duabus sororibus Euryale et Stehnione Dorcadas insulas, in Oceano Aethiopico, tenuisse fertur. Haec, praeter alias formae insignis dotes, capillos habuisse fertur proxime ad auri colorem accedentes; quarum splendore captus Neptunus in Minervaetemplo, cum eâ concubuit, unde Pegasus equus natus est. Quam iniuriam Minerva gravi ac iniquô animô ferens, Medusae crines, quibus maxime amatori suo placuerat, in angues mutavit, deditque, ut omnes eam aspicientes in lapides verterentur. Ovid. l. 1. de Ponto. Ep. 1. v. 37.Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,Amittet vires protinus ipsa suas.Quamobrem cum nemo tam immane monstrum intueri posset, Perseus Iovis et Danaes fil. Mercurii talaribus, et falcatô ense acceptô, Palladis item scutô, ut aere repercussam effigiem eius videre impune posset, ex improviso (cum ipsa anguesque sopiti essent) eam adortus unô validissimô ictu interemit, et in patriam rediens; cum eius caput secum deferret, contigit ut guttae sanguinis decidentes, per solitudines Africae, mutarentur in serpentes. Lucan l. 9. v. 619. Pegasum et Chrysaora equos inde prognatos, ait Ovid. Metam l. 3. Hygin. Fab. 151. Bocatius. Fabulam eius fuse explicat Nat. Comes l. 7. c. 11. Dicitur et Gorgon. Ovid. Trist. l. 4. Eleg. 7. v. 11.—— Credam prius ora MedusaeGorgonis anguineis. ——Item Phorcynis. Lucan. ubi supra, v. 626.Squalebant late Phorcynidos arva Medusae.Et Phorcys Propert. l. 4. Eleg. 9.Sectaque Persea Phorcydos ora manu.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.